Vulgate clémentine (latin)
Judith 11:10
10Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur.
Contexte de Judith 11:10
8Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. 9Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur. 11Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua, et bibant sanguinem eorum : 12et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere : ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
Lire Judith 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project