Vulgate clémentine (latin)
Judith 10:9
9Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat.
Contexte de Judith 10:9
7Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. 8Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat. 10Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. 11Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
Lire Judith 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project