Vulgate clémentine (latin)

Esther 14:15

15et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ.

Contexte de Esther 14:15

13tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. 14Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ. 16Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei, 17et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum :

Lire Esther 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project