Vulgate clémentine (latin)
Esther 13:8
8Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
Contexte de Esther 13:8
6jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis : 7ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, 9et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. 10Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
Lire Esther 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project