Vulgate clémentine (latin)

Esther 13:11

11Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ.

Contexte de Esther 13:11

9et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. 10Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. 12Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum 13(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),

Lire Esther 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project