Vulgate clémentine (latin)
Daniel 14:1
1Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
Contexte de Daniel 14:1
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. 2Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. 3Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
Lire Daniel 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project