Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:63
63Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Contexte de Daniel 13:63
61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, 62ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. 64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. 65Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project