Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:34
34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
Contexte de Daniel 13:34
32At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. 33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. 35Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. 36Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project