Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:28
28De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
Contexte de Baruch 6:28
26Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. 27Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur : similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. 29Unde enim vocantur dii ? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis : 30et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project