Vulgate clémentine (latin)

Baruch 6:24

24Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.

Contexte de Baruch 6:24

22Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos. 23Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant. Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. 25Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus : confundantur etiam qui colunt ea. 26Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.

Lire Baruch 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project