Vulgate clémentine (latin)
Baruch 4:14
14Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.
Contexte de Baruch 4:14
12Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. 13Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. 15Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, 16qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.
Lire Baruch 4 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project