Vulgate clémentine (latin)

Baruch 3:22

22non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.

Contexte de Baruch 3:22

20Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, 21neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est ; non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. 23Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. 24O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !

Lire Baruch 3 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project