Vulgate clémentine (latin)
Baruch 2:6
6Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc :
Contexte de Baruch 2:6
4Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus : 5et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius. Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc : 7quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos : 8et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
Lire Baruch 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project