Vulgate clémentine (latin)
Baruch 2:31
31et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient :
Contexte de Baruch 2:31
29dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam : 30quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient : 32et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei, 33et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.
Lire Baruch 2 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project