Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 9:22

22non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.

Contexte de 2 Maccabées 9:22

20Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. 21Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere : non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. 23Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum : 24ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.

Lire 2 Maccabées 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project