Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 9:18
18Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem :
Contexte de 2 Maccabées 9:18
16templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum : 17super hæc, et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem. Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem : 19Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. 20Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.
Lire 2 Maccabées 9 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project