Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 9:13

13Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

Contexte de 2 Maccabées 9:13

11Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. 12Et cum nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. 14Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere : 15et Judæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur :

Lire 2 Maccabées 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project