Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 8:21
21His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.
Contexte de 2 Maccabées 8:21
19Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quæ facta sunt erga parentes : et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt : 20et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati. 22Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis. 23Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore.
Lire 2 Maccabées 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project