Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 8:14
14alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat :
Contexte de 2 Maccabées 8:14
12Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judæis Nicanoris adventum. 13Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur : alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat : 15etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. 16Convocatis autem Machabæus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem : sed fortiter contenderent,
Lire 2 Maccabées 8 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project