Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 8:11
11statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura.
Contexte de 2 Maccabées 8:11
9At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. 10Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judæorum suppleret : statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura. 12Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judæis Nicanoris adventum. 13Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur :
Lire 2 Maccabées 8 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project