Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 7:3

3Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas æneas succendi : quibus statim succensis,

Contexte de 2 Maccabées 7:3

1Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos. 2Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait : Quid quæris, et quid vis discere a nobis ? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas æneas succendi : quibus statim succensis, 4jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus. 5Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine : in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,

Lire 2 Maccabées 7 en entier

Commentaires sur 2 Maccabées 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project