Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 6:4
4nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quæ non licebat.
Contexte de 2 Maccabées 6:4
2contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii : et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis. 3Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio : nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quæ non licebat. 5Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur. 6Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur.
Lire 2 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project