Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 6:27

27Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo :

Contexte de 2 Maccabées 6:27

25et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram. 26Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam. Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo : 28adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. 29Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.

Lire 2 Maccabées 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project