Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 5:19
19Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit.
Contexte de 2 Maccabées 5:19
17Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio : 18alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit. 20Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. 21Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
Lire 2 Maccabées 5 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project