Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 4:33
33Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem.
Contexte de 2 Maccabées 4:33
31Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem. 34Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam. 35Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.
Lire 2 Maccabées 4 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project