Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 3:36
36Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei.
Contexte de 2 Maccabées 3:36
34Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. 35Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. 37Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait : 38Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit : eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
Lire 2 Maccabées 3 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project