Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 3:20
20universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur :
Contexte de 2 Maccabées 3:20
18Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. 19Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant : universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur : 21erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio. 22Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
Lire 2 Maccabées 3 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project