Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 2:6
6Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.
Contexte de 2 Maccabées 2:6
4Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. 5Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire. 7Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat : 8et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc.
Lire 2 Maccabées 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project