Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 2:26

26curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.

Contexte de 2 Maccabées 2:26

24Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. 25Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 27Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. 28Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.

Lire 2 Maccabées 2 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project