Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 2:21
21sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,
Contexte de 2 Maccabées 2:21
19Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. 20De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione, sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem, 22et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, 23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.
Lire 2 Maccabées 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project