Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 2:12
12Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.
Contexte de 2 Maccabées 2:12
10Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum. 11Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. 13Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. 14Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
Lire 2 Maccabées 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project