Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 15:37
37habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochæi diei.
Contexte de 2 Maccabées 15:37
35Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. 36Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire : habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochæi diei. 38Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. 39Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim : sin autem minus digne, concedendum est mihi.
Lire 2 Maccabées 15 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project