Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 15:28
28Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.
Contexte de 2 Maccabées 15:28
26Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt : 27manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati. Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. 29Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.
Lire 2 Maccabées 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project