Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 14:7
7nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni :
Contexte de 2 Maccabées 14:7
5Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur, 6respondit : Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum : nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni : 8primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. 9Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice :
Lire 2 Maccabées 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project