Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 14:41

41Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,

Contexte de 2 Maccabées 14:41

39Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. 40Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judæis maximam illaturum. Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, 42eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi. 43Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas :

Lire 2 Maccabées 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project