Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 14:29
29sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret.
Contexte de 2 Maccabées 14:29
27Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam. 28Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea quæ convenerant irrita faceret, nihil læsus a viro : sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret. 30At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.
Lire 2 Maccabées 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project