Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 14:22
22Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt.
Contexte de 2 Maccabées 14:22
20Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. 21Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ. Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt. 23Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat : gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit. 24Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.
Lire 2 Maccabées 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project