Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 14:19

19Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.

Contexte de 2 Maccabées 14:19

17Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum. 18Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. 20Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. 21Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ.

Lire 2 Maccabées 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project