Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 14:11
11Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
Contexte de 2 Maccabées 14:11
9Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice : 10nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. 12Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam : 13datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
Lire 2 Maccabées 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project