Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 13:6
6Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
Contexte de 2 Maccabées 13:6
4Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. 5Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : hæc prospectum habebat in præceps. Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. 7Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. 8Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est.
Lire 2 Maccabées 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project