Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 13:10

10Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,

Contexte de 2 Maccabées 13:10

8Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est. 9Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus. Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, 11quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. 12Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent.

Lire 2 Maccabées 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project