Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 12:43
43Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
Contexte de 2 Maccabées 12:43
41Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta : 42atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans 44(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis), 45et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
Lire 2 Maccabées 12 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project