Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 12:37

37incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.

Contexte de 2 Maccabées 12:37

35Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa. 36At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri : incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit. 38Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. 39Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.

Lire 2 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project