Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 12:30

30Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :

Contexte de 2 Maccabées 12:30

28Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. 29Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint : 31gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. 32Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.

Lire 2 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project