Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 11:34

34Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.

Contexte de 2 Maccabées 11:34

32Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. 35De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. 36De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.

Lire 2 Maccabées 11 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project