Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:29
29Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes :
Contexte de 2 Maccabées 10:29
27Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. 28Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant. Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes : 30ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. 31Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project