Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 1:33

33Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.

Contexte de 2 Maccabées 1:33

31Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. 32Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est. Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. 34Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat : 35et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera : et accipiens manu sua, tribuebat eis.

Lire 2 Maccabées 1 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project