Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 27:1-4
1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
3Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
4Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
Commentaires sur 2 Chroniques 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires