Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 9:36
36Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.
Contexte de 1 Maccabées 9:36
34Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. 35Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. 37Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. 38Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.
Lire 1 Maccabées 9 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project