Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 9:29
29Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.
Contexte de 1 Maccabées 9:29
27Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. 28Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ : Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ. 30Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. 31Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.
Lire 1 Maccabées 9 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project